- THERSITES
- THERSITESGraecorum omnium foedissimus, idemque ignavissimus, quem Achilles sibi procaciter convitiantem pugni ictu interfecit. Huius insignis deformitas ab Homer. l. 2. Il. γραφικῶς expressa, effecit, ut cum hominem vehementer foedum significare volumus, Thersitae faciem eum habere dicamus. Versus Homeri hi sunt, n. 212.Θερσίτης δ᾿ ἔτι μοῦνος ἀμετροεπὴς ἐκολώα,Ο῝ς ῥ ἔπεα φρεσὶν ἧσιν ἄκοϚματα πολλὰ τε ᾔδηΜὰψ, ἀτὰρ οὐ κατα κόσμον, ἐριζέ μεναι βασιλεῦσιν,Α᾿λλ᾿ ὅτι οἱ ἐίσαιτο γελόϊον Α᾿ργείοισινΕ῎μμεναι, ἄχιςος δὲ ἀνὴρ Υ῾πὸ Ι῎λιον ἦλθε.Φολκὸς ἔην, χωλὸς δ᾿ ἕτερον πόδα, τὼ δὲ οἱ ὤμωΚυρτὼ, ἐπὶ ςῆθος συνοχωκότε αὐτὰρ ὕπερθεΦοξὸς ἔην κεφαλην` ψεδνὴ δ᾿ ἐπενήνοθε λάχνη.Ovid. l. 4. Pont. Ep. 13. v. 15.Tam mala Thersiten prohibebat forma latere,Quam pulchrâ Nireus conspiciendus erat.Iuvenalis, Sat. 8. v. 269.Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sisAeacidae similis, Vulcaniaque arma capessas.Ο᾿υτιδανὸν, nullius pretii hominem vocat Qu. Smyrnaeus, l. 1. Lycophron vero πιθηκόμορφον, h. e. Simiae similem. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.